Freitag, 19. August 2005
Papa in coloniam
Fons magni gaudii:
PapsthutDiscivi:
"pileolus" est, qui volat de capite papae in aerem Coloniae. (Est imago Diurniae germanicae meridianae.)

Nota bene:
Quod licet Societati ferroviae germaniae ...
    "... Hartmutus Mehdorn Societatis praeses "valde gaudemus", inquit, "quod papa Benedictus XVIus nos visitat et Conventus Mondialis Iuventutis XXus agitur in Germania. Quae res nobis est maximum incitamentum et munus, quod toto animo et studio omni suscipimus.

    Nemo est qui neget vias principales et rete ferriviarium in Germania occidentali propter Conventum commeatu affluere frequenti, frequentissimo autem die 21° m. Aug., qui dies feriis et in Rhenania-Guestfalia et in quibusdam Batavorum regionibus afferet finem. Qua de causa Societas Ferriviaria iamdudum diligenter meditata est,
    quomodo commeatio vicinalis longinquaque stabiliretur. Ex die 15o ad diem 21um Societas Ferriviaria Germanica hamaxostichos extraordinarios CXLII sedum centum triginta miliorum ad commeationem longinquam sustentandam suggerit, necnon mandantibus conventus auctoribus curavit una cum societate vecturae publicae Rheno-Sigensi (VRS), ut hamaxostichi civitatenses frequentius veherentur et MCCL hamaxostichi regionales extraordinarii suppeditarentur. ..." (magis: Deutsche Bahn AG; ; ad translationem germanicam)
... licet Coriandro:

Varzil etiam valde gaudet, ut Hartmutus Mehdornus linguam latinam loquit (vel spripsit).

... comment ...bereits 1270 x gelesen

 
Manus Dei privat imunitatem Ratzingeris
http://www.suntimes.com/output/news/cst-nws-pope17.html

Vox bonensis non cantat ?
Non vidi hominem amicum scholae cantandum

... link  

 
Vox bona non cantat pro papae. Varzil orat pro Benedicto XVI.o, ut imunitatatem recipiat, sed non cantat. Cantent alii.

... link  


... comment


To prevent spam abuse referrers and backlinks are displayed using client-side JavaScript code. Thus, you should enable the option to execute JavaScript code in your browser. Otherwise you will only see this information.